top of page

Latin Text

Lines 361-398

The actual Latin text (with long marks)

802120d4-9862-4c9d-8ede-aad10018cfa9.jpe

Virgilius Solis (1514-1562) https://colonialart.org/artworks/1445A

                                          tibi dextera bellō

ūtilis; ingenium est quod eget moderāmine nostrō;

tū vīrēs sine mente geris, mihi cūra futūrī;

tū pugnāre potes, pugnandī tempora mēcum

ēligit Atrīdes; tū tantum corpore prōdēs,                          365

nōs animō; quantōque ratem quī temperat anteit

rēmigis officium, quantō dux mīlite māior,

tantum ego tē superō. nec nōn in corpore nostrō

pectora sunt potiōra manū: vigor omnis in illīs

      'At vōs, ō procerēs, vigilī date praemia vestro,           370

prōque tot annōrum cūra, quibus ānxius ēgī,

hunc titulum meritīs pēnsandum reddite nostrīs:

iam labor in fīne est; obstantia fāta remōvī

altaque posse capī faciendō Pergama cēpī.

per spēs nunc sociās cāsūraque moenia Trōum             375

perque deōs ōrō, quōs hostī nūper adēmī,

per sī quid superest, quod sit sapienter agendum,

sī quid adhūc audāx ex praecipitīque petendum est,

sī Trōiae fātīs aliquid restāre putātis,

este meī memorēs! aut sī mihi nōn datis arma,               380 

huic date!' et ostendit signum fātāle Minervae.

    Mōta manus procerum est, et quid fācundia posset

rē patuit, fortisque virī tulit arma disertus.

Hectora quī sōlus, quī ferrum ignēsque Iovemque

sustinuit totiēns, ūnam nōn sustinet īram,                        385

invictumque virum vīcit dolor: arripit ēnsem

et 'meus hic certē est! an et hunc sibi pōscit Ulixēs?

hoc' ait 'ūtendum est in mē mihi, quique cruōre

saepe Phrygum maduit, dominī nunc caede madēbit,

nē quisquam Aiacem possit superāre nisi Aiāx.'              390

dīxit et in pectus tum dēmum vulnera passum,

quā patuit ferrum, lētālem condidit ēnsem.

nec valuēre manūs infīxum ēdūcere tēlum:

expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellūs

purpureum viridī genuit dē caespite flōrem,                   395

quī prius Oebalio fuerat dē vulnere nātus;

littera commūnis mediīs puerōque vīrōque

īnscrīptā est foliīs, haec nōminis, illa querellae.

bottom of page